- TRISAGIUS Hymnus
- TRISAGIUS HymnusGraecis Patribus et in veteribus Liturgiis, ὁ ἐπινίκιος καὶ τρισάγιος ὕμνος, item τὸ Τρισάγιον, ab Angelis decantatus, memoratur Esaiae, c. 6. v. 3. et Apoc, c. 4. v. 8. his verbis, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum: ac illustratur pluribus, ab Athanasio, Tom. 1. edit. Paris. ann. 1627. p. 154. epiphanio, in Ancorato §. 10. et 26. Caesario, Dial. 1. Respead intetrog. 13. Ambrosio, de Fide l. 2. c. 4. Fulgentio, l. de Fide ad Petrum Diac, Aliis. Atque hic ter sanctus Hymnus in hunc modum canitur, in Liturgiis Basilii, Chrysostomi et Gregotii. Introducta autem est in Ecclesiam Constantinopolitanam et alias Orientis Ecclesias, consuetudo τὸ Τρισάγιον sic recitandi, Α῞γιος ὁ θεὸς, ἅγιος ἰχυρὸς, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ημᾶς, Sanetus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nostri: de cuius origine vide Ioh. Damascenum, Orthod. Fidei. l. 3. c. 10. et Epist. de tersancto hymno ad Iornandem Coenobiarch. ubi eam in Procli Patriarchae tempora refert, et in Concilio Chalcedonensi quoque sic hymnum decantatum, addit. PosteaPetrus Guapheus, sede Antiochenâ per fraudem occupatâ, cum in omnes eos, qui Deum crucifixum et paslum esse non agnoscerent, nempe secundum ipsam Deitatem, anathematis fulmen evibrâsset, asseclas suos coegit hymno τρισαγίῳ addere haec verba, ὁ ςταυρωθεὶς δἰ ἡμᾶς, qui crucifixus est propter nos: quod additamentum prolixe refutârunt Felix III. Papa Rom. et Ioh. Damascenus praefatus, ostendentes hymnum hunc toti SS. Trinitati dictum elle, et has voces Sanctus, Sanctus, Sanctus tres personas; has autem. Deus exercituum, divinitatem unam, indicare, atque adeo ter sanctam praedicari non unam aliquam personam, sed Τρισυπόςτατον Οὐσίαν, Essentiam divinam tres Personas complectentem. In Liturgia seu Canone univers. Aethiopum haec formula exstat, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Pater omnipotens, Sanctus, Sanctus, Sanctus, unicus Iesus Christus, Filius, Verbum Patris, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Spiritus Sanctus, fciens omnia: ubi vocem Sanctus novies repetunt (quod etiam in Apocalypseos loco cit. quaedam Graecae editiones habent) attamen non nisi unam subiciunt invocationem, quâ simul SS. invocant Trinitatem semel dicentes, Domine miserere nostri. Postea in eodem Canone repetentes Seraphicum illud carmen, vocem Sanctus quater pronuntiant subiectâ hâc compellatione, Adoramus te Christe, cum Patre tuo optimo et misericorde, et Spiritu S. vitali: tu venisti et liberâstt nos. Quae verba licet sanum sensum ferre possint, apparet tamen ex Fidei Aethiopum Declarat. factâ per Zaga-Zabo Episcopum et Legatum, Latine translarâ per Damianum a Goes, non plene ab Aethiopibus suscipi concilium chalcedonense, quô Eutychis errores damnati sunt, ut vidimus. Musarabes hamnum eundem sic pronuntiant, Agios, Agios, Agios, Domme Deus Rex aeterne, tibi laudes et gratias, Bibl. Patrum tom. VI. qui modus orandi eandem nobis commendat doctinam de celebratione et invocatione Trinitatis in Unitate et Unitatis in Trinitate etc. Vide Ioh. forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. 1. c. 16. ut et voce Trisagium, ac supta Hymnus. cl. vero Suicerus, τὸ Τρισάγιον ab hymno Ε῾πινικίῳ seu Cherubico, diversum, atque in illo, Α῞γιος ὁ Θεὸς, ἅγιος ἰχυρὸς, ἄγιος ἀθάνατος; in isto, Α῞γιος, ἅγιος, ἅγιος Κύριος Σαβαὼθ: Illum initiô Liturgiae, ante Epistolae lectionem, cani, inque eius fine sigillum a Patriarcha fieti, istum post Catechumenorum et Paenitentium dimissionem recitari solitum: Illumque Trisanctum, istum Tersanctum, appellandum esse, docet Thes. Eccl. voce Τρισάγιον, ubi et de origine Hymni, aliisque huc pertinentibus vatia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.